Un abile riformatore e stratega - Studentville

Un abile riformatore e stratega

Iphicrates Atheniensis multos exercitus duxit multaque bella confecit, sed multo notior est militari disciplina quam rerum gestarum magnitudine. Nam rei militaris scientissimus fuit et pugnam pedestrem novavit, arma mutans. Militibus quidem dedit pro parma peltam, hastae modum duplicavit, gladios longiores fecit. Praeterea linteas loricas, non aeneas milites habere voluit, ut ad motus concursusque levissimi atque expeditissimi essent.
Tradunt autem Iphicratem rigidissimum ac severissimum ducem fuisse neque in Graecia, eius ductu, umquam fuisse copias exercitatiores magisque dicto audientes. Omni disciplina pedites erudivit et operam dedit ut, cum ab imperatore pugnae signum datum esset, ei sine ducis opera ordinati et dispositi consisterent. Exercitu tam excellenti quam perito Iphicr¿tes Thraces vicit et moram Lacedaemoniorum celebratissimam interfecit.

  • Latino
  • La Lingua delle Radici 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti