Un astuto poeta - Studentville

Un astuto poeta

Quidam Graecus poeta, quia imperatoris Augusti gratiam sibi conciliare volebat, solebat cotidie, cum Augustus e Curia exibat, imperatori occurrere et ei poema suum porrigere, in quo Augustus ut humani generis decus atque lumen Romani imperii continenter celebrabatur. Sed Augustus eius opus semper recusabat, quod malos poetas pertinacesque adulatores spernebat. Tandem imperator, viri pertinacia fessus, invicem parvum carmen ad poetae ludibrium scripsit et postero die, cum Graecum vidit, ei porrexit. Poeta statim imperatoris carmen legit et magnum gaudium simulavit, postea nonnullos denarios Augusto dedit atque exclamavit: «Vellem tibi plus dare, sed aliud non habeo!». Risit Augustus et, Graeci astutia delectatus, magnam pecuniae summam poetae donavit.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti