Un astuto poeta - Studentville

Un astuto poeta

Quidam Graecus poeta qui imperatoris Augusti gratiam sibi conciliare volebat solebat cotidie Augusto occurrere et ei porrigere poema ubi Augustus ut humani generis decus atque lumen Romani imperii continenter celebrabantur. Sed Augustus eius opus semper ignorabat quia malos poetas spernebat. Tandem Augustus viri pertinacia fessus invicem parvum carmen ad poetae ludibrium in charta exarat et cum Graecum videt ei porrigit.
Poeta statim imperatoris carmen legit et magnum gaudium simulat postea nonnullos denarios Augusto dat atque exclamat: “vellem plus dare sed aliud non habeo!”
Ridet Augustus et Graeci astutia delectatus magnam pecuniae summam poetae donat.

  • Latino
  • Libro Nuovo Comprendere e tradurre
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti