Un coraggioso filosofo - Studentville

Un coraggioso filosofo

Zenon Eleatis, cum esset in dispicienda rerum natura maximae prudentiae et promptissimus in excitandis ad vigorem iuvenum animis, praeceptorum fidem exemplo virtutis suae publicavit. Nam a patria, in qua frui secura libertate poterat, profectus est petitum Agrigentum, quod eo tempore miserabili servitute opprimebatur, arbitratus sibi feritatem Phalaridis tyranni mitigandam esse. Sed postquam animadvertit apud illum plus consuetudinem dominationis quam philosophiae consilia salutaria valere, nobilissimos eius civitatis adulescentes cupiditate liberandae patriae inflammavit. Qua re cognita, Phalaris tyrannus in forum populum convocavit et – horribile visu – torquere Zenonem vario cruciatus genere coepit, subinde quaerens quosnam consilii participes habëret. At ille neque eorum quemquam nominavit et proximum quemque ac fidissimum tyranno suspectum reddidit; increpitansque Agrigentinis ignaviam ac timiditatem effecit ut subito, mentis impulsu concitati, Phalarim lapidibus prosternerent.

  • Latino
  • Maiorum Lingua B
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti