Un episodio della guerra contro i Soziati - Studentville

Un episodio della guerra contro i Soziati

Eodem fere tempore Publius Crassus, cum in Aquitaniam pervenisset, quae tertia pars Galliae est aestimanda, cum intellegeret in iis locis sibi bellum gerendum (esse) ubi paucis ante annis L. Valerius Praeconinus legatus, amisso exercitu, interfectus esset, non mediocrem sibi diligentiam adhibendam (esse) intellegebat. Itaque, re frumentaria provisa, auxiliis equitatuque comparato, in Sotiatium fines exercitum introduxit. Cuius adventu cognito, Sotiates, magnis copiis coactis equitatuque praemisso, in itinere agmen nostrum adorti, primum equestre proelium commiserunt, deinde, equitatu suo pulso atque insequentibus nostris, subito pedestres copias, quas in convalle in insidiis conlocaverant, ostenderunt. Hi nostros disiectos adorti proelium renovarunt (= renovaverunt). Pugnatum est diu atque acriter, cum Sotiates superioribus victoriis freti in sua virtute totius Aquitaniae salutem positam putarent, nostri autem, quid sine imperatore et sine reliquis legionibus, adulescentulo duce, efficere possent, perspici cuperent: tandem confecti vulneribus hostes terga verterunt.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti