Un esempio di straordinaria generosità - Studentville

Un esempio di straordinaria generosità

Magnitudo doni efficit ut donum gratum sit; gratius (=più gradito) tamen erit donum, licet (=anche se) parvum, si opportuno tempore datum erit, secundo bello Punico, post cladem a Romanis apud Trasumenum acceptam, ubi ipse (=lo stesso) consul Flaminius vitam amiserat, senatus ab Hannibale, Carthaginiensium duce, petivit ut captivi Romani redderentur.
Sed pretium ad redemptionem constitutum nimium erat neque senatus satis pecuniae habebat ut captivos e servitute redimeret.
Tum Q.Fabius Maximus dictator, re cognita, Romam filium misit ut venderet unicum praedium quod possidebat atque totam pecuniam, licet parvam, senatui daret. Tanta fuit magnanimitas Q.Fabii Maximi ut omne patrimonium suum vendiderit ut patriae auxilio esset.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti