Un fallito colpo di stato - Studentville

Un fallito colpo di stato

In Africa Hanno, princeps Carthaginiensium, opes suas, quibus vires rei publicae superabat, ad occupandam dominationem intendit regnumque invadere, interfecto senatu, conatus est. Cui sceleri sollemnem nuptiarum diem filiae suae legit, ut religione voto rum nefanda commenta facilius tegerentur. Itaque plebi epulas in publicis porticibus, senatui in domo sua parat, ut, poculis veneno infectis, secretius senatum et sine arbitris interficeret orbamque rem publicam facilius invaderet. Qua re magistratibus per ministros prodita, scelus viri tam potentis declinatum, non vindicatum est. At Hanno iterum servis concitatis statutaque rursus caedium die, cum denuo se prodîtum esse videret, timens iudicium munitum quoddam castellum cum XX milibus servorum armatis occupat. Ibi dum Afros regemque Maurorum concitat, capitur virgisque caesus in conspectu populi occiditur; corpus verberibus lacerum in crucem figitur. Filii quoque cognatique omnes, etiam innoxii, capite damnati sunt ne quis aut ad imitandum scelus aut ad mortem ulciscendum ex tam nefaria domo superesset.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti