Un felice augurio - Studentville

Un felice augurio

Lucius Paulus consul sorte designatus erat ut bellum cum Persa Macedonum rege gereret. Eo ipso die ubi ad vesperum domum e Curia rediit filiolam suam nomine Tertiam quae tunc erat admodum parva tristem ac lacrimantem invenit. Tum filiolam complexu excipiens ex ea tantae tristitiae causam quaesivit. “Pater mi – illa respondit- Persa periit!”. Decesserat enim catellus quem puella maxime amabat nomine Persa. Tum ille: “Accipio- inquit- filia mea omen!”. Arripuit igitur faustum omen Paulus et ex fortuito filiolae dicto quasi certam spem clarissimi triumphi animo praesumpsit.

  • Latino
  • Libro Nuovo Comprendere e tradurre
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti