Un fratello spietato - Studentville

Un fratello spietato

Primus Horatius procedebat et Curiatiorum spolia prae se gerebat; cui soror virgo, quae uni ex Curiatiis despondebatur, obvia ante portam Capenam fuit: repente super umeros fratris cognovit paludamentum sponsi sui quod ipsa confecerat, tum crines solvit et flebiliter sponsum mortuum appellat. Movet feri iuvenis animum comploratio sororis in victoria sua et in tanto gaudio publico. Strinxit itaque glaudium, simul verbis increpuit et transfixit puellam. “Abi hinc cum immaturo amore ad sponsum”, inquit, “tu quae tuorum fratrum mortuorum memoriam deposuisti vivique fratris et patriae. Sic mortem occumbent cunctae Romanae mulieres quae lugebunt hostem”.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti