Un grande ateniese - Studentville

Un grande ateniese

Miltiades Atheniensis non solum antiquitate familiae et gloria maiorum, sed etiam sua modestia maxime floruit. Nam semper se praebuit studiosorem communis utilitatis quam avidiorem imperii, atque tam benevolus et comis erga omnes fuit ut etiam humillimis civibus auxilium postulantibus facilem aditum daret. Cum Persae, qui Graecis bellum intulerant, extrema aestate in Atticam irruperunt Athenas deleturi, Athenienses, Miltiadis auctoritate impulsi, copias ex urbe eduxerunt et proelium apud Marathonem commiserunt. Persis plures milites quam Atheniensibus erant, sed Athenienses magis strenui erant et, cum multo fortius quam hostes pugnarent, eos profligaverunt. Pugna Marathonia nullum proelium nobilius fuit: perexiguus Atheniensium exercitus enim, propter militum fortitudinem ac ducis peritiam, maximas Persarum copias prostravit. Miltiadis laus militaris summa fuit, sed non minor (fuit) eius auctoritas apud populum. Itaque is, immerito proditionis accusatus, ab Atheniensibus in vincula indignissime coniectus est ibique (e li) diem supremum obiit.

  • Latino
  • Expedite
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti