Un imperatore dal nome strano - Studentville

Un imperatore dal nome strano

Igitur post Macrini eiusque filii Diadumeni mortem, in Varium Heliogabalum imperium conlatum est, idcirco quod Bassiani filius dicebatur. Fuit autem Heliogabali vel Iovis vel Solis sacerdos atque Antonini sibi nomen adsciverat vel in argumentum generis vel quod id nomen valde carum esse cognoverat gentibus. Et is quidem prius dictus est Varius, post Heliogabalus a sacerdotio dei Heliogabali; nam deo Heliogabalo templum Romae in aedis Orci loco constituit. Postremo cum accepit imperium, Antoninus appellatus est atque in Romano imperio ultimus Antoninorum fuit. Et dicunt Varii etiam nomen idcirco ei inditum esse a condiscipulis, quod vario semine, de meretrice utpote, conceptum esse putabant. Tradunt, postquam a Macrini factione pater eius, ut dicebatur, Antoninus occisus est, eum in templum dei Heliogabali confugisse, velut in asylum, ne interficeretur a Macrimo.

  • Latino
  • Nova Lexis
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti