Nova Lexis

Raccolta di versioni del libro Nova Lexis.

Dura la vita a Sparta

Lacadaemonii in peloponneso cum servis suis totam vitam agebant.Servos(come servi)habebant hilotas(gli illoti),qui(che)in agris habitabant terramque colebant.Lacedamonii contra(al contrario)domicilia in oppido habebant nec ullam operam in agricoltura ponebant,sed sola arma exercebant.Doctrinae studia vitaeque commoda contemnebant,nec timebant duram militam ullaque bellorum pericula.Lacedaemoniorum liberi ferream disciplinam usque a (fin da+ abl)prima pueritia accipiebant:numquam erant otiosi,magno studio cum sociis […]

Un imperatore dal nome strano

Igitur post Macrini eiusque filii Diadumeni mortem, in Varium Heliogabalum imperium conlatum est, idcirco quod Bassiani filius dicebatur. Fuit autem Heliogabali vel Iovis vel Solis sacerdos atque Antonini sibi nomen adsciverat vel in argumentum generis vel quod id nomen valde carum esse cognoverat gentibus. Et is quidem prius dictus est Varius, post Heliogabalus a sacerdotio […]

Agostino e L'impero Romano

Potestas regni atque imperii dar ipotest solum a Deo vero, qui datarus est felicitatem in regno caelorum solis piis; regnum vero terrenum et pii set impiis, sicut ei placet, et Deo nihil ingiuste placet. Unus igitur verus Deus, qui numquam deserturus est nec deserturus erit genus humanum, antiquitus Romanis regnum dedit. Mundus igitur atque universum […]

Astuzia di Cesare

Hoc facto proelio Caesar neque iam sibi legatos audiendos neque condiciones accipiendas arbitrabatur ab iis qui per dolum atque insidias petita pace ultro bellum intulissent; expectare vero dum hostium copiae augerentur equitatus reverteretur summae dementiae esse iudicabat, et cognita Gallorum infirmitate quantum iam apud eos hostes uno proelio auctoritatis essent consecuti sentiebat; quibus ad consilia […]

Il valore dell'agricoltura

Nemo nostrum ignorat quantum veteres Romani res rusticas amaverint. Notum est enim nobilissimos quoque cives inter agros vitam egisse. Humum arare atque agros colere apud eos turpe non erat. Ipse senatus saepe viros ex agris vocavit, ut rem publicam regerent exercitibusque praeessent. Cum quondam hostes appropinquarent, consules senatusque Cincinnatum, hominem frugi ac rei militaris peritum, […]

Gli antichi romani incrementano i riti religiosi

Tanta cura antiquis Romanis non solum servandae sed etiam amplificandae religionis fuit, ut, florentissima tum et opulentissima Roma, decem principum filii senatus consulto singulis Etruriae populis percipiendae sacrorum disciplinae gratia traderentur. A Velia urbe autem Romani petiverunt sacerdotem nomine Callphanam ad Cereris cultum celebrandum, ne deae vetustis ritibus perita deesset antistes. Cuius cum in urbe […]

Nell'anno 53 a.C. Cesare per primo riprende l'azione di guerra

Nondum hieme confecta, proximis quattuor coactis legionibus, de improviso in fines Nerviorum contendit et priusquam illi aut convenire aut profugere possent, magno pecoris atque hominum numero capto atque ea praeda militibus concessa vastatisque agris in deditionem venire atque obsides sibi dare coegit. Eo celeriter confecto negotio rursus in hiberna legiones reduxit. Concilio Galliae primo vere, […]

Richiedi informazioni