Un intervento soprannaturale - Studentville

Un intervento soprannaturale

Bruttii et Lucani ingentibus viribus Thurios oppugnabant ut eos caperent. Fabricius Luscinus consul praecipuo studio oppidanis auxilium portavit. Belli fortuna anceps erat. Quod Romani copiis equestribus carebant, ad hostium castra non accesserunt neque proelium commissum est. Ex improviso iuvenis, nobili gravitate et singulari magnitudine, Romanorum animos ad virtutem excitavit; scalas arripiens ad hostium castra appropinquavit et vallum ascendit. Deinde ingenti voce clamitans nostros traxit ut aliena castra caperent. Nam Romani se confirmaverunt et brevi tempore hostes prostrati sunt et ceciderunt. Post victoriam consul coronam vallarem audaci iuveni proposuit, at is non repertus est. Tum consul et milites eum agnoverunt Martem, populi Romani patrem. Supplicatio igitur magna omnium laetitia Marti edicta est.

  • Latino
  • La Lingua delle Radici 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti