Un invito in Cilicia - Studentville

Un invito in Cilicia

Nuntium optatissimum accepi, te quaestorem in mea provincia factum esse. Spero te diutius mecum fore: magni enim mihi videtur interesse ad eam necessitudinem, quam nobis sors tribuit, consuetudinem quoque accedere. Quod ad me Curius, consobrinus tuus, quod item C. Vergilius, propinquus tuus, familiarissimus noster, de te accuratissime scripsit, ego magni facio eodemque modo magni haberi debet hominum amicissimorum diligens commendatio: sed tuae litterae de tua praesertim dignitate et de nostra coniunctione maximi sunt apud me ponderis. Quaecumque a me ornamenta in te venire poterunt, venient, ut omnes intelligant a me habitam esse rationem tuae maiorumque tuorum dignitatis. Sed id facilius consequar si ad me in Ciliciam veneris; quod ego et mea et rei publicae et maxime tua interesse arbitror.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti