Un padrone ucciso dai suoi schiavi - Studentville

Un padrone ucciso dai suoi schiavi

C. Plinius Acilio suo salutem dicit. Rem atrocem Larcius Macedo vir praetorius a servis suis passus est, superbus alioqui dominus et saevus, et qui servisse patrem suus parum, immo nimium recordabatur. Idem lavabatur in villa Formiana. Repente eum servi circumsistunt. Alius fauces, alius os verberant, alius pectus et ventrem, atque etiam verenda contundit; et, cum exanimem putarent, abiciunt in fervens pavimentum, ut experirentur an viveret. Idem, sive quia non sentiebat, sive quia, terrore plenus, se non sentire simulabat, immobilis erat omnesque eum mortuum esse opinati sunt. Tum demum ipse quasi aestu solutus resurrexit; quem cum excepissent servi fideliores, ipsae concubinae cum ululatu et clamore concurrerunt. Ita, postquam et vocibus excitatus est et loci frigore recreatus est, oculos sustulit agitavitque corpus et vivere se – et iam in tuto erat – confessus est. Diffugiunt domo servi; quorum magna pars comprehensa est, ceteri requiruntur. Ipse paucis diebus aegre focilatus est ac non sine ultionis solacio decessit, et vivus vindicatus est ita ut qui occisi sunt vindicari solent.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti