Un palazzo incantato e ancelle invisibili - Studentville

Un palazzo incantato e ancelle invisibili

Psyche, sufficienti recreata somno, placido resurgit animo: videt lucum proceris et vastis arboribus consitum, videt fontem aquae perlucidae et, in medio luci, domum regiam, aedificatam non humanis manibus sed divinis artibus. Invitata talium locorum oblectatione, propius accessit et paulo fidentior intra limen sese facit ubi horrea magnis congesta gazis conspicit. Nec est quicquam quod ibi non est. Sed praeter tantarum divitiarum admirationem, hoc erat praecipue mirificum, quod nullo vinculo, nullo claustro, nullo custode thesaurus ille muniebatur. Haec ei summa cum voluptate visenti, offert sese vox quaedam, corporis nuda: «Quid, – inquit – domina, obstupescis opibus? Tua sunt haec, quae vides, omnia. Prohinc cubiculo te refer et lectulo lassitudinem refove et ex arbitrio tuo lavacrum pete. Nos, quarum voces accipis, tuae famulae sumus».

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti