Un pastore inetto - Studentville

Un pastore inetto

Agricolae prata et campi Tusculi apud Romam sunt. In pratis etiam rosae et violae florent atque plantae apud fluvium sunt. Armentarius agricolae agnos in prata ducit, sed neglegenter agnos pascit: nam in umbra fagi quiescit, tibiis canit, aut in fluvium lapillos iacit. Improviso lupi adventant, in prata intrant et agnos laniant. Tum armentarius ad dominum currit et clamat: “Domine, lupi in pratis agnos devorant!”. Respondet agricola: “Inepte! Certe dormiebas neque agnos custodiebas. Armentarius sedulus lupos videt et baculo fugat”. Tum agricola in campum currit, lupos fugat et armentarium pigrum et ineptum dimittit.

  • Latino
  • La Lingua delle Radici 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti