Un principe indegno - Studentville

Un principe indegno

Appellatus est Commodus etiam Britannicus ab adulatoribus, postquam Britanni etiam alterum imperatorem contra eum diligere voluerant. Appellatus est etiam Romanus Hercules, cum feras Lanuvii in amphitheatro occidisset; narrant enim Commodum domi bestias interficere solitum esse. Voluit praeterea urbem Romanam coloniam Commodianam vocari. Inter omnes constat eum maluisse in circo quadrigas agitare quam publica negotia curare. Dalmatica veste indutus in publicum procedebat atque ita in quadrigarum certamina descendebat. Cum quidem ad senatum renuntiavisset se velle Romam coloniam Commodianam vocari, senatus non solum libenter id accepit per irrisionem, sed etiam se ipsum Commodianum vocavit, Commodum Herculem et deum appellans.

  • Latino
  • La Lingua delle Radici 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti