Un prodigio svela il futuro re di Roma - Studentville

Un prodigio svela il futuro re di Roma

Lucumo et Tanaquil amigrant Romam. Ad Ianiculum forte ventum erat; ibi Lucumoni carpento sedenti cum uxore aquila suspensis demissa leviter alis pilleum aufert, superque carpentum cum magno clangore volitans rursus, velut ministerio divinitus missa, capiti apte reponit; inde sublimis evolavit. Accepit id augurium laeta Tanaquil, perita, ut vulgo Etrusci, caelestium prodigiorum mulier. Complexa virum eum excelsa et alta sperare iubet: adfirmat enim eam alitem ea regione caeli et eius dei nuntiam venisse, circa summum culmen hominis auspicium fecisse, levavisse humano superpositum capiti decus ut divinitus eidem redderet. Has spes cogitationesque secum portantes urbem ingressi sunt, ubi domicilium comparaverunt et Tarquinium Priscum ediderunt nomen. Romanis conspicuum eum novitas divitiaeque faciebant; et ipse fortunam benigno adloquio, benevolis invitationibus beneficiisque adiuvabat, donec in Anci Marcii regiam quoque de eo fama pervenit. Et hanc notitiam brevi tempore apud regem in familiaritatem amicitiamque vertit, persecutus liberaliter dextereque officia quae rex ei mandaverat. Publicis pariter ac privatis consiliis bello domique intererat et per omnia expertus postremo tutor etiam liberis regis testamento institutus est.

  • Latino
  • Lingua Magistra 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti