Un re severo:Anco Marzio - Studentville

Un re severo:Anco Marzio

Post Tullii Hostilii regnum, populus regem creavit Ancum Marcium, virum spectatae probitatis et fortitudinis, Numae regis nepotem, patresque adprobaverunt. Veterum Numae institutorum memor, Ancus religionis maximam curam habuit. Nam cives, temporibus regis Tullii, pietatem et mores pacificos neglexerant. Non tamen sub rege Anco semper pax fuit, quia Latini rebellaverunt. tunc rex religionis curam sarcedotibus demandavit et, dux copiarum, Tellena, urbem romae aemulam, atque alias Latinorum urbes vi cepit et cum ingenti captivorum multitudine romam revertit. Sed in multitudine captivorum pauperum et inopum facinora esse inceperunt; quare Ancus carcerem publicum istituit. Postea Sublicium pontem in flumine Tiberi aedificavit ad commoditatem itineris et in ostio amnis Ostiam, maritimum emporium, condidit.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti