Un salutare sogno di Alessandro - Studentville

Un salutare sogno di Alessandro

Cum Ptolemaeus, familiaris Alexandri, in proelio telo venenato ictus esset eoque vulnere summo cum dolore moreretur, rex ei adsïdens somno est consopïtus. Tum in somnis visus (esse) ei dicitur draco is, quem mater Olympias alebat, radiculam ore ferre et simul dicere ubi illa nasceretur – neque ille locus longe aberat a castris – eius autem esse vim tantam, ut Ptolemaeum facile sanaret. Cum Alexander experrectus narrasset amicis somnium, emissi sunt qui illam radiculam quaererent; qua inventa et Ptolemaeus sanatus dicitur et multi milites qui erant eodem genere teli vulnerati.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti