Un sequestro di persona - Studentville

Un sequestro di persona

Viatoribus qui Beroeam relinquunt et Edessam petunt vicina est publico itineri solitudo, per quam Saraceni incertis sedibus, huc atque illuc semper discursant. Suspicio viatorum frequentiam in illis locis congregaverat, nam periculum, quod semper imminebat, auxilio mutuo declinabant. Erant mecum viri, feminae, senes, iuvenes, parvuli. Et ecce subito equorum camelorumque sessores Ismaelitae irruunt, qui cum crinitis capitibus ac seminudo corpore pallia et latas caligas trahebant: pendebant ex eorum humeris pharetrae; hastilia longa portabant; non enim ad pugnam, sed ad praedam venerant. Nos rapiunt, in diversa loca trahunt. Ducunt, immo portant in camelis; semper ruinam timemus et per vastum eremum pendemus potius quam sedemus: cameli enim nos anxios reddunt. Carnes semicrudae nobis cibus et camelorum lac potus erat.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti