Un Siciliano generosissimo - Studentville

Un Siciliano generosissimo

Ferunt Gillian Acragantinum beneficentissimum fuisse. Erat enim opibus excellens sed multo munificentior quam ditior, quod pecuniam erogare quam corripere malebat. Monumenta publicis usibus apta extruebat, spectacula populo grata edebat, magnificentissimos epularum apparatus praebebat et maxima subsidia annonae comparabat. Denique privatim civibus tenuioribus alimenta erogabat, virginibus pauperrimis dotes conficiebat. Hospites quoque, cum urbanis penatibus tum etiam rusticis tectis benignissime excepti, variis muneribus ornati dimittebat. Ergo quod Gillias possidebat omnium quasi commune patrimonium erat.

  • Latino
  • La Lingua delle Radici 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti