Un uomo valoroso vittima dell’ingratitudine - Studentville

Un uomo valoroso vittima dell’ingratitudine

Timotheus, Cononis filius, Atheniensis fuit disertus, impiger, laboriosus, rei militaris peritus. Terra marique multas et magnas res gessit: Olynthum et Byzantium bello subegit, Samum cepit, Cyzicum obsidione liberavit. Deinde classi praefectus, circumvehens Peloponnesum, Laconiam vastavit et Corcyram sub imperium Atheniensium redegit. Cum Timotheus iam senex multos magistratus gereret, insula Samus et Hellespontus ab Atheniensibus desciverunt. Tum vero is missus est imperator cum aliis, ut seditionem exstingueret et loca amissa recuperaret. Sed res, praeter spem omnium, male cessit. Itaque Timotheus propter odium ingratae civitatis, coactus est domo discedere; Calcidem profugit ubi reliquam aetatem egit. Post eius obitum nullus dux egregius Athenis fuit.

  • Latino
  • La Lingua delle Radici 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti