Un viaggio da Atene a Roma - Studentville

Un viaggio da Atene a Roma

Navis, et vectorum et mercium plena, Piraeum, Athenarum portum, relinquit: vectores oculos adiciunt in mirum Athenae deae templum, – Graeca lingua Parthenon dicitur – quod splendet in urbis arce, quae Acropolis appellatur. Celeriter navis ventis secundis in altum mare ducitur. Post aliquot horas sol occidit et nox in caelum sidera fert, quae nautis viam ostendunt. Iam navis laeva Cytheram, insulam Veneri deae sacra, relinquit, dextra Taenarum promunturium, qua iter ad Infêros est. Cum navis in Mare Ionium intrat, vectores litora Italiae vident et salutant. Navigatio usque ad Siciliam tranquilla est, sed fretum Siculum, inter Scyllam et Carybdim, horrida monstra, ventorum vi agitatur. Denique gubernatoris peritia navis in mare Tyrrhenum pervenit et vectores, longo itinere fessi, magno cum gaudio Latii litora vident. Tandem navis ex alto mari in Ostiae portum intrat; vectores de navi descendunt et Neptuno, aquarum mariumque regi, atque Iovi, hominum deorumque patri, sacrificium praebent.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti