Un viaggio verso l'esilio - Studentville

Un viaggio verso l'esilio

Cicero Attico sal.
Cum antea maxime nostra interesse arbitrabar te esse nobiscum, tum vero, ut legi exsilii rogationem, intellexi ad iter id quod constitui nihil mihi optatius accidere posse quam ut tu me festinanter consequereris, ut, cum ex Italia profecti essemus, sive per Epirum iter esset faciendum, tuo tuorumque praesidio uteremur, sive aliud quid agendum esset, certum consilium de tua sententia capere possemus. Quam ob rem pauca tibi dico: me orare ut des operam ut me statim consequaris. Confiteor pluribus verbis tibi me scripturum fuisse, nisi pro me apud te res ipsa loqueretur. Itineris nostri causa fuit quod non habebam locum ubi pro meo iure diutius esse possem quam in fundo Siccae, et simul intellegebam ex eo loco, id est Vibone, si te mecum haberem, posse me Brundisium referre. Iam ad te antea scripsi, si ad nos veneris, consilium totius rei me capturum esse. Iter esse molestum scio, sed tota calamitas omnes molestias habet. Plura scribere non possum; ita sum animo perculso et abiecto. Cura ut valeas.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti