Un volo di uccelli rivela l'agguato - Studentville

Un volo di uccelli rivela l'agguato

Bello Etrusco Aemilius Paulus consul, cum apud oppidum Vetuloniam, in colle positum, exercitum in planitiem demissurus esset, certior factus avium multitudinem citatiore volatu ex silva subito consurrexisse, intellexit aliquid insidiarum illic latere, quod et turbatae aves erant et plures simul evolaverant. Suspicans aves ab hostibus in silva abditis turbatas esse, praemisit exploratores per quos comperit decem milia Gallorum ibi Romanorum exercitui minitari. Tum Aemilius Paulus eos circumfudit atque fugavit. Similiter Tisamenus, Achaeorum rex, ingressus iter ut hostium castra peteret, conspicatus magnam turbam avium e proxima silva evolare neque in arboribus silvae residere, arbitratus illic agmen hostium latere, iter mutavit et elusit insidiatores.

  • Latino
  • Maiorum Lingua B
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti