Una bugia ingegnosa - Studentville

Una bugia ingegnosa

Mos antea senatoribus Romae fuit in curiam cum praetextatis filiis introire. Cum in senatu res maior quaepiam consultata eaque in diem posterum prolata est, placuit ut eam rem, super qua tractavissent, ne quis enuntiaret priusquam decreta esset. Mater Papirii pueri, qui cum parente suo in curia fuerat, percontata est filium, quidnam in senatu patres egissent. Puer respondit tacendum esse neque id dici licere. Mulier fit audiendi cupidior et quaerit compressius violentiusque. Tum puer, matre urgente, lepidi atque festivi mendacii consilium capit. Actum in senatu dixit utrum videretur utilius reipublicae esse ut unus (vir) duas uxores haberet, an ut una apud duos nupta esset. Hoc illa ubi audivit, animus compavescit, domo trepidans egreditur (et currit) ad ceteras matronas. Pervenit ad senatum postridie matrum familias caterva; lacrimantes atque obsecrantes orant ut potius una duobus nupta fieret, quam ut uni duae. Senatores ingredientes in curiam quae illa mulierum intemperies esset et quid sibi istae mulieres vellent mirabantur. Puer Papirius quid mater audire institisset, quid ipse matri dixisset denarrat. Senatus fidem atque ingenium pueri exosculatur.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti