Una famosa battaglia - Studentville

Una famosa battaglia

Latini, Tarquinio Superbo duce, cum Romanis apud lacum Regillum conflixerunt. Illa pugna ab antiquis rerum scriptoribus miris fabulis(leggende) ornata est. Nam dii ipsi, utn adfirmant, huic proelio interfuerunt (parteciparono): duo iuvenes, excelsa statura albisque equis vecti, hostium munitiones primi transiluerunt(superarono). At, ubi Postumius dictator eis donare aureos torques (collane) voluit(volle), quos ei promiserat qui in regis castra primus intravisset, illi nusquam (in nessun luogo) reperti sunt. Eo ipso vespere visi sunt duo viri, pulvere ac cruore(sangue) perfusi, qui, dum arma ad fontem Iuturnae(fonte di Giuturna) lavant, populo nuntiaverunt: Fama fuit illos Castorem et Pollucem esse, id est Geminos (i Dioscuri), Iovis filios.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti