Una follia simulata - Studentville

Una follia simulata

Inter Athenienses et Megarenses de proprietate Salaminae insulae prope usque ad interitum armis dimicatum erat. Post multas clades capital iudicatum est apud Athenienses, si quis legem de vindicanda insula tulisset. Sollicitus igitur Solon ne aut tacendo parum rei publicae consuleret aut censendo sibi, patriam suam iuvare voluit: subitam ergo dementiam simulavit, cuius venia non modo dicturus prohibita, sed etiam facturus erat. Deformis habitu, more vaecordium, in publicum evolat factoque concursu hominum, quo magis consilium dissimularet, insolitis sibi versibus suadebat populo quod vetabatur, omniumque animos ita cepit, ut extemplo bellum adversus Megarenses decerneretur insulaque, devictis hostibus, ab Atheniensibus subigeretur.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti