Una grave umiliazione - Studentville

Una grave umiliazione

Primi consules prope seminudi sub iugum missi sunt; tum centuriones, tum deinceps singulae legiones. Circumstabant armati hostes, exprobrantes eludentesque; gladiis nonnulli Romani milites vulnerabantur, si vultus eorum acrior propter acceptam iniuriam victorem offenderat. Ita, traducti sub iugum et – quod paene gravius erat – per Samnitium oculos, cum e saltu evasissent, ab inferis extracti visi sunt, qui tum primum lucem aspiciebant, sed ipsa lux omni morte tristior fuit intuentibus deforme agmen. Itaque cum ante noctem Capuam pervenire possent, incerti de fide sociorum et quod pudor praepediebat circa viam haud procul Capua omnium egena corpora humi prostraverunt. Quod ubi est Capuam nuntiatum, evicit miseratioiusta sociorum superbiam ingenitam Campanis. Confestim insignia sua consulibus, arma, equos, vestimenta, commeatus militibus benigne mittunt; et venientibus Capuam cunctus senatus populusque obviam egressus est, ostendens iusta omnia hospitalia officia privataque et publica.

  • Latino
  • Lingua Magistra 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti