Una lettera che invita al perdono - Studentville

Una lettera che invita al perdono

C. PLINIUS SABINIANO SUO SALUTEM DICIT

Te iracundia ardente, officiosus libertus tuus ad me venit et advolutus pedibus meis tam flevit ut meam misericordiam commoveret. Multum rogavit et multum etiam tacuit, denique fecit mihi fidem paenitentiae et adeo fidem ei habeo ut veniam eius delicti a te petam. Ira flagras, scio, et ira flagras merito, id quoque scio; sed nunc magis praecipua est mansuetudo, cum irae causa iustissima sit. Tam servum tuum, olim tibi subiectum, amavisti ut ei libenter libertatem concesseris, ut etiam in fidem clientelamque magno gaudio receperis. Tantum libertum tuum dilexisti ut ne frater quidem Caius tibi pariter familiaris fuerit, et iterum tuum subiectum, spero, amabis. Iniuria remissa, is tibi parebit et imperata faciet maxima fidelitate atque summa observantia; inventa amicitia, longe fidissimus ex libertis erit et unus omnium amicorum optimus. Tam magni eum existimo ut unam rem rogem: recipe libertum tuum in domum et in animum tuum! Vale.

  • Latino
  • Lingua Magistra 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti