Una lettera smarrita - Studentville

Una lettera smarrita

Cicero Attico sal.
Epistulam cum a te avide exspectarem ad vesperum, ut soleo, ecce nuntius pueros venisse Roma! Voco, quaero ecquid litterarum. Negant. «Quid ais?» – inquam – «nihilne a Pomponio?» Tamquam si perterriti essent voce et vultu, confessi sunt se epistulam accepisse, sed excidisse in via. Maestiores erant quam ut eos poena adficerem. Quid quaeris? Permoleste tuli; nulla enim abs te per hos dies epistula venerat quae inanis esset aliqua re utili et suavi. Nunc, si quid in ea epistula quam ante diem XVI Kal. Maias dedisti fuit historia dignum, scribe quam primum, ne ignoremus; sin nihil praeter iocationem, redde id ipsum. Cogito me venturum esse in Tusculanum, postea Arpinum, deinde Romam ad Kal. Iunias. Tametsi quereris de multis occupationibus tuis, cura ut te videamus aut in Formiano aut Antii aut in Tusculano. Epistulam superiorem restitue nobis et appinge aliquid novi.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti