Una lezione di scienze della terra e geografia - Studentville

Una lezione di scienze della terra e geografia

Mundus est universitas rerum in quo omnia sunt. Elementa mundi sunt quattuor: ignem, ex quo est caelum; aquam ex qua mare Oceanum, aer ex quo venti et tempestates, terra quae propter eius formam orbis terrarum appellatur. Caeli regiones sunt quattuor: oriens, occidens, meridies, septentrio. Caelum dividitur in circulos quinque qui sunt: articus et antarticus, qui ob nimiam vim frigoris inhabitabiles sunt; aequinoctialis, cui subiacet regio que incoli non potest ob nimiam vim ardoris; brumalis et solstitialis sunt illi sub quibus homines habitant, quod temperatissimi sunt. Illa horbis terrarum pars in qua nos habitamus, cuius agros nos colimus, in tres partes dividitur: Asia, quae est inter flumina Tanaim et Nilum; Libya, quae est inter Nilum et Gaditanum sinum; Europam, quae est inter fretum Gaditanum et Tanaim. In Asia clarissimae gentes (sunt): Indi, Persae, Medi, Parthi, Arabes, Bithyni, Phryges, Cappadoces, Cilices, Siri, Lycii. In Europa clarissimae gentes: Scythae, Sarmates, Germani, Daci, Moesi, Thraces, Macedones, Dalmatae, Pannoni, Illyrici, Graeci, Itali, Galli, Hispani. In Lybiae gentes clarissimae: Aethiopes, Mauri, Numidae, Poeni, Getuli, Garamantes, Aegyptii.

  • Latino
  • Maiorum Lingua B
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti