Una ninfa tramutata in eco - Studentville

Una ninfa tramutata in eco

Saepius Echo, eximiae pulchritudinis nympha, de Iunone, Iovis uxore et divum
regina, iurgia et contumelias dixerat et deae maxime invisa erat. Itaque
statuit dea tam impudentem loquacitatem coercere et linguam stultae puellae
oppressit. Echo nec surda nec muta fuit, sed, cum verbum audiebat, solium
ultimam sillabam ore suo iterabat, nec verba integra pronuntiare valebat.
Sic Narcissi, praestantis adulescentis, amorem deperdit, qui balbam puellam
respuit. Tunc nympha in speluncam inter montes confugit neque umquam inde
in lucem evasit. Ibi dolor miseram puellam confecit et contumpsit: corpus
inedia evanuit, ossa in saxa conversa sunt et sola vox tem formosae virginis
superstes fuit. Nec tamen Narcissus laetam vitam degit, quia dii infidelitatem
adulescentis punire statuerunt.

  • Latino
  • Libro Nuovo Comprendere e tradurre
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti