Una scelta difficile - Studentville

Una scelta difficile

Alexander, Macedonum rex, in regionem, quam Nautaca appellant, cum toto exercitu venit. Huius regionis satrapes erat Sisimithres. Rex, ad deditionem metu posse compelli ratus, Oxarten misit nationis eiusdem, sed dicionis suae, qui satrapi suaderet ut se suaque traderet. Oxartes trepidum diffidentemque rebus suis Sisimithren coepit hortari ut experiretur fidem potius quam vim Macedonum, neu moraretur festinatio nem victoris exercitus in Indiam tendentis. Et ipse quidem Sisimithres deditionem annuebat; ceterum mater eademque coniunx denuntians se morituram (esse) antequam in ullius veniret potestatem, barbari satrapis animum ad honestiora quam tutiora converterat, pudebatque libertatis maius esse apud feminas quam apud viros pretium. Itaque, dimisso internuntio pacis, obsidionem ferre decreverat. Sed, cum hostis vires suasque pensaret, cursus muliebris consilii, quod praeceps magis quam necessarium esse credebat, paenitere eum coepit, revocatoque Oxarte, futurum se in regis potestate respondit, unum id precatus, ne voluntatem et consilium matris suae proderet, quo facilius venia illi quoque impetraretur.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti