Villa est usibus capax et tutela sumptuosa non est. In prima parte est atrium parvum nec tamen sordidum; deinde porticus, amplae aream parvam includentes, egregium receptaculum adversus tempestates sunt. Est contra porticus cavaedium, mox triclinium pulchrum, quod (il quale) undique habet valvas aut fenestras. Triclinii a laeva cubiculum est amplum, deinde aliud parvum. Ex alio latere est modica cenatio, quae (la quale) sole et mari lucet; inde est balinei cella frigidaria spatiosa; adiacet cella calidaria, deinde calida piscina, ex qua (dalla quale) natantes mare aspicium. Sunt etiam apotheca et horreum. Sub horreo est triclinium quod hortum et gestationem videt.
- Latino
- Epistularum Libri Decem
- Plinio il Giovane