Un'abile azione militare di Labieno, luogotenente di Cesare - Studentville

Un'abile azione militare di Labieno, luogotenente di Cesare

Treveri, magnis peditatus equitatusque copiis coactis, Labienum cum una legione, quae in eorum finibus hiemabat, petere parabant. Sed cum duas legiones, a Caesaris missas, venisse cognoscunt, castra ponunt et auxilia Germanorum exspectare constituunt. Labienus, hostium consilio cognito, sperans temeritate eorum fore dimicandi facultatem, quinque cohortes impedimentis praesidio reliquit et cum reliquis peditibus et magno equitum numero, contra hostes abit et haud longe ab iis castra locat communitque. Erat inter Labienum atque hostes flumen difficili transitu ripisque praeruptis. Id transire neque ipse habebat in animo neque hostes transituros esse existimabat. Ii enim adventum auxiliorum Germanorum cotidie exspectabant. Labienus, militibus convocatis, dicit se fortunam suam exercitusque in dubium non devocaturum esse et postero die prima luce castra moturum esse. Eius verba celeriter ad hostes deferuntur. Labienus, noctu tribunis militum centurionibusque convocatis, ut hostes putent eum eiusque milites timore concitari, maximo strepitu et tumultu castra moveri iubet. Tali modo fugae similem profectionem effîcit. Id quoque per exploratores ante lucem ad hostes defertur. His rebus cognitis, Treveri putant inutile esse Germanorum auxilia exspectare et facile (esse) vincere exiguas hostium copias fugientes.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti