Narrant Aristippum philosophum obviam ivisse Dionysio, Syracusarum tyranno, in via cum satellitibus procedenti et magna voce exclamavisse: «Te oro, Dionysie, ut fratrem meum e vinculis dimittas». Frater Aristippi enim cum paucis civitatis principibus contra tyrannum conspiraverat et, coniuratione patefacta, in carcerem coniectus erat. Sed Dionysius eius preces non audivit neque iter intermisit. Tum philosophus ad pedes tyranni se proiecit et osculo vestem contigit sperans se eius animum penitus commoturum esse. Etenim Dionysius, tanto obsequio commotus, fratrem Aristippi e carcere produci iussit. Sed cives quidam, cum rem vidissent, tam servile obsequium exprobrantes, id viro libero ac sapienti indignum esse dixerunt. Tum Aristippus, leniter subridens iis respondit: «Cur me obiurgatis? Non mea est culpa, sed Dionysii: nam ei aures in pedibus sunt!».
- Letteratura Latina
- Maiorum Lingua A
- Versioni dai Libri di Esercizi