Un'astuzia di Datame - Studentville

Un'astuzia di Datame

Datami, dum maximo studio comparat exercitum ad Aegyptum invadendum, subito a rege litterae missae sunt ut Aspim aggrederetur, qui Cataoniam tenebat, quae regio iacet supra Ciliciam. Namque Aspis, saltuosam regionem castellisque munitam incolens, non solum imperio regis non parebat, sed etiam finitimas regiones vexabat. Datames, amicis convocatis: «Vellem incepta persequi, – inquit – sed regis voluntati obtemperandum est» et cum paucis sed fortibus viris navem conscendit, existimans se facile Aspim imprudentem oppressurum esse. Egressus in Ciliciam, dies noctesque iter faciens Taurum transiit eoque, quo studuerat, venit. Quaesivit quibus locis esset Aspis; cognovit eum haud longe profectum esse venatum. Cum Aspis de adventu Datamis certior factus est, copias ad resistendum comparare coepit. Cum Datames id audivit, arma sumpsit, suos sequi iussit, ipse equo concitato petivit hostem. Quem Aspis procul conspiciens ad se incurrentem, timuit ut ei resistere posset atque sese dedidit. Hunc Datames vinctum ad regem ducendum tradit Mithridati.

  • Latino
  • Maiorum Lingua B
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti