Un'inattesa vittoria sui Sanniti - Studentville

Un'inattesa vittoria sui Sanniti

Cum Romani iam diu ancipiti proelio contra Samnites pugnarent, Papirius dictator Romam rediit ut rursus auspicia peteret et Q.Fabio Rulliano, magistro equitum, praecepit ut locum teneret neque, cum ipse abesset, cum hoste pugnaret. Q.Fabius hoc se facturum (esse)Papirio promisit sed post eius profectionem comperit per exploratores hostium castra sine vigiliis esse, tamquam si nullus Romanus in Samnio esset. Tum ille, reputans sibi a fortuna opportunam occasionem datam esse, ut in hostes imprudentes impetum faceret atque una cum victoria magnam bellicam laudem obtineret,ad Imbrinium (ita locus vocatur) exercitum movit, cum Samnitibus conflixit eosque profligavit. Nam Romanorum equites,cum hostium agmen perrumpere frustra temptavissent, consilio L. Cominii, tribuni militum, frenos equis detraxerunt et adeo calcaribus eos concitaverunt, ut retineri non possent. Equi effrenati in medio hostes immissi longe lateque stragem dederunt; pedites secuti impetum equitum hostes turbatos fuderunt. Tradunt eo die viginti milia hostium caesa esse.

  • Latino
  • Maiorum Lingua B
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti