Un'insidia neutralizzata dall'astuzia - Studentville

Un'insidia neutralizzata dall'astuzia

Artaxerxes, quod implacabile odium in Datamen susceperat, cum animadvertisset se eum bello non oppressurum esse, insidiis (eum) interficere voluit. Sed eas Datames plerumque vitavit. Olim cum ei nuntiatum esset nonnullos, qui in amicorum erant numero, insidias facturos esse, eorum fidem temptare statuit. Itaque eo contendit ubi futuras esse insidias cognoverat. Sed hominem elegit, corpore ac statura sui similem, ei vestitum suum dedit eumque in itinere pro se collocavit. Datames autem, ornatu vestituque militari indutus, inter corporis custodes iter fecit. At insidiatores, ex pacto et convento, decepti ordine atque vestitu, impetum in eum fecerunt qui suppositus erat. Dat¿mes milites iusserat facere quod ipsum facere vidissent. Itaque, cum Datames insidiatores concurrentes conspexisset, tela in eos coniecit. Cuncti milites celeriter imperata fecerunt et insidiatores confixi conciderunt.

  • Latino
  • La Lingua delle Radici 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti