Uno scacco dei Galli - Studentville

Uno scacco dei Galli

Galli ad flumen Axonam contenderunt ibique, vadis repertis, partem suarum copiarum transducere conati sunt ut Romanorum castra expugnarent pontemque interscinderent. Caesar, certior factus de hostium consilio, omnem equitatum et Numidas levis armaturae, funditores sagittariosque trans flumen duxit atque ad hostes contendit. Acrius pugnatum est. Milites Romani, cum hostes impeditos in flumine petivissent, plurimos occiderunt; multitudine telorum reppulerunt eos qui per eorum corpora audacissime transire conabantur; primosque qui transierant flumen equitatu circumvenerunt atque omnes interfecerunt. Hostes, cum intellexerunt se flumen transire non posse neque nostros in locum iniquiorem procedere viderunt, concilio convocato, constituerunt optimum esse domum suam quemque redire: «Melius est – aiebant – a Romanorum exercitu suos fines defendere quam in finibus alienis maximo cum periculo decertare». Consilio probato, secunda vigilia magno cum strepitu ac tumultu, nullo certo ordine neque imperio, e castris exierunt et quam celerrime domos suas pervenerunt.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti