Uno scherzo fra amici - Studentville

Uno scherzo fra amici

Cum Nasica ad poëtam Ennium venisset atque ostium eius pulsare coepisset quaerens magna voce Ennium, ei ancilla dixit poëtam domi non esse, sed Nasica sensit illam domini iussu haec dixisse atque illum intus esse. Paucis post diebus, ad Nasicam Ennius venit atque ianuam pulsare incipit quaerens eum; tum Nasica ex interiore domo exclamat se domi non esse. Igitur Ennius: «Quid? – inquit – Ego non memini vocem tuam?» Tum Nasica, qui meminerat se ab illo pulsum esse: «Homo – ait – impudens es. Ego, cum te quaererem, ancillae tuae credidi te domi non esse, tu autem mihi non credis ipsi?»

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti