Uno sciocco - Studentville

Uno sciocco

Agricola quidam , stultissimus vir, cum in agello suo parvum thesaurum invenisset, ad mercatum properavit et robustissimum equum emit.
Inter accolas nemo equum validiorem habebat.
At agricola , cum in agris proximis vaccam vidisset, sic cogitavit: Vacca multo utilior quam equus est: mihi certe copiosissimum lac et plurimos vitulos praebebit.
Itaque mutationem animalium fecit et maximo cum gaudio vaccam in stabulum duxit.
Postridie autem agricola pulcherrimum asellum aspexit : in eius fronte macula candidior nive fulgebat et simillima lunae falci; statimque vaccam asello mutavit.
Cum postea in ovem pinguissimam incidisset , exclamavit: Numquam vellus spissius molliusque vidi: profeto asinus meus deterior ove tam pingui nitidaque est!
Asinum igitur ove permutabo.
Mutatio facillima fuit et etiam facilior ovis mutatio pro cane et canis pro ansere et anseris pro gallina.
Nocte autem volpis, cum in gallinarium penetravisset , gallinam voravit.

  • Latino
  • Libro Nuovo Comprendere e tradurre
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti