Uno straordinario esempio di amicizia - Studentville

Uno straordinario esempio di amicizia

Quia Dionysius, Syracusarum tyrannus, admodum crudelis erat ac cotidie omni modo cives excruciabat, Phintias Pythagoreus, suis civibus profecturus, statuit eum necare. Sed, dum Phintias pugione tyrannum percussurus est, Dionysii satellites eum comprehenderunt et tyrannus, qui mortem effugerat, statim eum capitis damnavit. Phintias sententiam aequo animo accepit sed a tyranno unam gratiam petivit, ut posset domum redire atque matrem postremum revisere. Promisit se rediturum esse Syracusas intra tres dies et amicum Damonem promissionis sponsorem dedit. Dionysius, Damone in vincula coniecto, eum liberavit. Phintias matrem revisit sed eius reditus admodum difficilis fuit, quia prae vehementi pluvia altum ac turbineum flumen transire non poterat. Die constituta, iam Dionysii milites Damonem pro Phintia interfecturi erant, cum repente Phintias pervenit. Tyrannus, tanto amicitiae et fidei documento commotus, Phintiae veniam concessit, ei libertatem dedit et amicos incolumes dimisit.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti