Valore degli insegnamenti dei filosofi - Studentville

Valore degli insegnamenti dei filosofi

In schola boni magistri non solum de populi Romani bellis victoriisque dicunt, sed etiam antiquorum philosophorum praecepta docent. Nam Romanorum virorum exempla puerorum animos firmos strenuosque faciunt, philosophorum praecepta autem eorum animos ad sapientiam, ad prudentiam atque ad temperantiam impellunt. Multi enim, quia divitias maximum bonum putant atque pecuniam vehementer cupiunt, crebras discordias excitant atque aliorum malevolentia invidiaque excruciantur. Ita isti nullum amicum habent, miseri ac soli vivunt et, ut philosophi docent, eorum vita curarum insidiarumque plena est. Viri autem boni sapientiam ac temperantiam colunt, iusta honestaque diligunt atque munifici potius quam avari esse malunt. Quare, pueri, si vitam beatam cum multis amicis vivere vultis, philosophorum praecepta audite atque eorum consiliis oboedite!

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti