Valore della storia per l'oratore - Studentville

Valore della storia per l'oratore

Versione del Valore della Storia per l’Oratore: traduzione completa

Historia quoque alere oratorem quodam uberi iocundoque suco

potest. Verum et ipsa sic est legenda, ut sciamus plerasque eius virtutes oratori esse vitandas. Est enim proxima poetis et

quodam modo carmen solutum et scributur ad narrandum, non ad probandum, totumque opus non ad actum rei pugnamque
I,

raesetitem, sed ad memoriam posteritatis et ingenii
componitur: ideoque et verbis remotioribus amam et liberioribus figuris

narrandi taedium evitat. Itaque, ut dixi, neque illa Sallustiana brevitas, qua nihil apud aures vacuas atque eruditas potest

esse perfectius, apud occupatum variis cogitationibus iudicem et saepius ineruditum captanda nobis est, neque ila Livi lactea

ubertas satis docebit eum, qui non speciem expositionis, sed fidem quaerit. Adde quod M. Tullius ne ,Thucydiden quidem aut

Xenophontem utiles oratori putat, quamquam illutm “ bellicum canere ”, huius ore “ Musas esse locutas ” existimet. Licet tamen

no-bis in digressionibus uti vel historico nonnumquam nitore, du.m in his, de quìbus erit .quaestio, memirierimus non

athletarum toris, sed militum lacertis opus esse; nec versicolorem illam;.qua Demetrius Phalereus dìcebatur uti,vesteni bene ad

forensem pulverem facere.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Quintiliano

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti