Verrinae, IV, 2 - Studentville

Verrinae, IV, 2

Magnum videor dicere:

attendite etiam quem ad modum dicam. Non enim verbi neque criminis augendi causa complector omnia: cum dico nihil istum eius

modi rerum in tota provincia reliquisse, Latine me scitote, non accusatorie loqui. Etiam planius: nihil in aedibus cuiusquam,

ne in quidem, nihil in locis communibus, ne in fanis quidem, nihil apud Siculum, nihil apud civem Romanum, denique

nihil istum, quod ad oculos animumque acciderit, neque privati neque publici neque profani neque sacri tota in Sicilia

reliquisse.

  • Latino
  • Verrinae di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti