Vicende della prima guerra punica - Studentville

Vicende della prima guerra punica

Ex tribus Punicis bellis primum longissimum fuit: anno enim quadringentesimo nonagesimo ab Urbe condita exarserat atque finem habuit anno ducentesimo quadragesimo primo. Ideo per viginti tres annos Romani atque Carthaginienses alternis vicibus de mundi imperio decertaverunt. Romanis minimus navigiorum numerus erat; consules igitur mira cum sollecitudine classem centum quinqueremum atque viginti trirerum paraverunt. Senatus iussu Corneius Scipio Messanam cum septemdecim navibus velificat, sed apud Liparas in hostium potestatem venit. Tamen Duilius consul victoriae spem non deserit ac proelium navale contra Carthaginiensium classem committit: centum naves submergit atque multa milia hostium necat ac plurimos captivos Romam ducit. Id maximae laudi Romanis fuit. Proximis diebus Atilius Regulus consul bello praefuit: trecentis triginta navibus ingentes copias in Africae litora transportavit et Carthaginem pervenit, sed senatus maximam exercitus partem repente domum revocavit. Ita ex tam ingenti exercitu quindecim tantum milia virorum in Africa manserunt et id maxime Romanis obfuit, quia Regulus a Carthaginiensibus victus et captus est magna cum pernicie copiarum, nec Regulus superfuit.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti